Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[217]
is cum tribunus
plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque
multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus
erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum
delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam
referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic
muscae comedissent.' Memoria autem ita fuit nulla, ut
aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut
tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum
ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser.
Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna
haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod
etiam in scriptis obliviscebatur1 quid paulo ante posuisset,
ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum
Caesar consul habuisset2] omnisque ille sermo ductus est3 e
[p. 1064]
percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis
verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque
esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum4, cum sermo
esset institutus senatu misso5, quem senatum Caesar consul
habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post
et deinceps reliquis annis administravisset6 in Gallia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.